2013年6月29日土曜日

天正遣欧少年使節ローマ入城 2 De celebri vrbis Romae ingressu


tum habuit summus pontifex per certissimos nuntios, ac literas, nos e Ia
ponia remotissima orbis parte Romam petere, vt nomine Bungensis,
Arimensisque Regum, ac Omurensis principis, qui nuper religionem Christi-
anam susceperant, ipsum tanquam Christi in terris vicarium suppli-
ces, venerabundique recognosceremus. Quapropter nihil officio con-
uenientius duxit, quam vt nos, tanquam regum legatos, solenni appa-
ratu, gratulationeque admitteret: quamuis Societatis patres pro animorum
summissione, quam profitentur, rem hanc tanquam ipsis debitam, ac
propriam, quantum in eis fuit, extenuare fuerint conati, & vt priuatim
solum a summo pontifice exciperemur, pro viribus contenderint: sum
mus tamen pontifex negotium hoc toti Christianae reipublicae commu
ne iudicans, aequissimum censuit, vt nouam Christi sobolem in vltimis
terrarum partibus propagatam, quam maximis amoris, beneuolentiae
que signis, testimoniisque prosequeretur, & nos eo honore, quo reli-
quorum regum principumque legati in Romana curia habentur, li-
bentissimo animo afficeret. Ergo eo die, qui nostro ingressui destina-
tus erat, ad quandam villam summi pontificis ducimur, quae legatis
regum Romam vrbem petentibus solet esse ad requiescendum e via per
opportunum diuersorium. Describenda mihi esset multis verbis haec
amoenissima villa, nisi grauiora me negotia uocarent, superiusque de si-
milibus locis satis, superque egissem, proponens veluti quaedam exempla-
ria, ex quibus de reliquis iudicium fieri posset. Satis sit ergo scire, vil-
lam amoenitate, aedificiorum fabrica, supellectilis pretio, & uarietate
maximo omnium pontifice dignam esse. In eo loco paucas tantum
horas morati sumus, quamdiu ad nos excipiendos necessaria expedie
bantur: summus nanque pontifex Gregorius, quam breve vitae curricu
lum sibi superesset, velut praesciens, tantae laetitiae, quantam animo ex
nostro aduentu concipiebat, nec procrastinationem aliquam, nec de
cessionem ferre poterat. Omnibus ergo paratis ordine, ac pompa , quam
modo describam, ad sanctissimae illius vrbis moenia coepimus accede
re. Praeibant in primis omnes illi equites, quibus summi pontificis
custodia conmissa est, numero centum, & eo plure, ita graui arma-
tura ornati, quasi ad certamen descenderent. Sequebantur Heluetij
bipennibus vtentes, qui ad eiusdem summi pontificis pedestrem custo
diam pertinent, omnes discoloribus, polymitisque vestibus induti. Post / hos


habuit summus pontifex per certissimos nuntios, ac literas, nos e Japonia remotissima orbis parte Romam petere, ut nomine Bungensis, Arimensisque Regum, ac Omurensis principis, qui nuper religionem Christianam susceperant, ipsum tanquam Christi in terris vicarium supplices, venerabundique recognosceremus. Quapropter nihil officio convenientius duxit, quam ut nos, tanquam regum legatos, solenni apparatu, gratulationeque admitteret: quamvis Societatis patres pro animorum summissione, quam profitentur, rem hanc tanquam ipsis debitam, ac propriam, quantum in eis fuit, extenuare fuerint conati, & ut privatim solum a summo pontifice exciperemur, pro viribus contenderint: summus tamen pontifex negotium hoc toti Christianae reipublicae commune judicans, aequissimum censuit, ut novam Christi sobolem in ultimis terrarum partibus propagatam, quam maximis amoris, benevolentiaeque signis, testimoniisque prosequeretur, & nos eo honore, quo reliquorum regum principumque legati in Romana curia habentur, libentissimo animo afficeret. Ergo eo die, qui nostro ingressui destinatus erat, ad quandam villam summi pontificis ducimur, quae legatis regum Romam urbem petentibus solet esse ad requiescendum e via per opportunum diversorium. Describenda mihi esset multis verbis haec amoenissima villa, nisi graviora me negotia vocarent, superiusque de similibus locis satis, superque egissem, proponens veluti quaedam exemplaria, ex quibus de reliquis judicium fieri posset. Satis sit ergo scire, villam amoenitate, aedificiorum fabrica, supellectilis pretio, & varietate maximo omnium pontifice dignam esse. In eo loco paucas tantum horas morati sumus, quamdiu ad nos excipiendos necessaria expediebantur: summus nanque pontifex Gregorius, quam breve vitae curriculum sibi superesset, velut praesciens, tantae laetitiae, quantam animo ex nostro adventu concipiebat, nec procrastinationem aliquam, nec decessionem ferre poterat. Omnibus ergo paratis ordine, ac pompa, quam modo describam, ad sanctissimae illius urbis moenia coepimus accedere. Praeibant in primis omnes illi equites, quibus summi pontificis custodia conmissa est, numero centum, & eo plure, ita gravi armatura ornati, quasi ad certamen descenderent. Sequebantur Helvetii bipennibus utentes, qui ad ejusdem summi pontificis pedestrem custodiam pertinent, omnes discoloribus, polymitisque vestibus induti. Post

solenni = sollemni
nanque = namque  

0 件のコメント:

コメントを投稿