2013年6月15日土曜日

支倉常長のローマ公民権証書 Civitas Romana Hasekurae donata

スペインとの修好400年周年記念ということで、皇太子夫妻のスペイン訪問や、支倉常長ゆかりの地での記念行事開催を伝える記事を読みました。そこで、ウィキペディアの支倉の項目を見ると、市民権授与の許可証?らしきものがあるのを発見!しかも高解像度!うーん、かすれて読めないところがあるけれど、とりあえず数行だけでも、と読み始めたら、結局最後まで・・・。消えてしまってるところも、定型的な表現ならば、読む人が読めばすぐにピンとくるんだろうなと想像してます。たぶんどこかの本にもう翻刻が載ってるんだと思いますが、とりあえず自分で解読してみた結果が以下の通りです。ラテン語のありがたみを、ちょっとは味わうことができたかも。ちなみにVoxuというのは奥州のことです。

Nunc temporis Japoniae Hispaniaeque in actis diurnis publicantur commentariola haud pauca de nexu inter duas terras. Princeps autem hereditarius noster hanc terram Ibericam invisit ad commemorandum longissimum iter factum ab Hasekura Tsunenaga alias Philippo Francisco Faxecura Rocuyemon, qui abhinc CD annos ad Europam ut legatus missus est. Ut fertur, cum ad Japoniam rediret, Japonici eum comitati aliquot in urbe Baetica manserunt, ut commercium inter Hispaniam curiamque Sendai parerent. Hic legi potest commentariolum de sollemnitate nuper ibi celebrata.

Late praeterea apud nos notum est, quod Hasekura in Urbe aeterna civitatem Romanam accepit. In pagina etiam Vicipediana magno cum gaudio invenio documentum hanc rem tractans lepidissime monstrari. Tametsi non desunt partes lectu difficiliores, conari incepi legere versus quam plurimos. In fine tandem omnes transcripsi. Imaginor autem Latinae peritos verba jam obscurata fortasse restituere posse, si locutiones late in hoc documentorum genere usitatae sint. Insuper, ut mihi putatur,  aliquo in libro transcriptio rectior a studioso facta jam in lucem fortasse edita est.

Infra autem praebeo transcriptionem a me factam. Equidem nonnunquam accidit, ut Latina lingua usui sit. Ad postremum, notandum est, quod Voxu regionem hdiernam Oushu significat.




Quod Ludovicus Rentius Vincentius Mutus /
de Parazurris Jacobus Vellius almae urbis /
conservatores /
de illust[rissimo] et excell[entissimo] Philippo Francisco Faxecura Rocuyemon Romana ci /
vitate donando ad senatum retulere S P Q R de ea re ita fieri censuit.

Quod in urbe Romana antiquissimis etiam hiis Regum temporibus usitatum est, sequentibus deinde annis respub[lica] /
consuevit, ne nostra quidem aetas omissit, hesternos nempe viros, virtute, seu nobilitate insignes ad hanc almam /
urbem ex orbe universo convenientes S.P.Q.R non solum benigniter verum etiam munificenter am.....us illos ma /
gnitudine nominis desuper nativam propriamque nobilitatem cohonestando civitate Romana donavit, ut /
viri virtute no...litateque praestantes inter Romanos cives adsciti magno reipub[licae] nostrae usui atque ornamento /
fuissent, vel esse aliquando possent. Nos igitur antiquissimi moris nostrumque majorum ex .... authoritate p..r ......../
tendum putavimus inter cives .....nosque Romanos illust[rissimum] et excell[entissimum] Philippum Franciscum Faxecura Rocuyemon /
ex civitate seu curia Sandai regni Voxu in Jappone ortum: cum ipse ex tam longinquis et remotissimis regionibus ad hanc al /
mam urbem venerit orator ad sanctissimum dominum nostrum Paulum Quintum Borghesium /
Romanum Pontificem Maximum pro serenissimo Date Masamune Rege Voxu in imperio Japponi /
co, ut Romanum Pontificem catholicae et universalis ecclesiae pastorem, totius orbis parentem et Jesu Christi Filii Dei /
omnipotentis vicarium ea qua decet reverentia venerando ad accipiendam dicti Regis ac regni ..............pa /
ter namque curam............eapropter S.P.Q.R ut cum ipso strictissimo amoris nexu colligetur................................/
.....ssimum et excelentissimum Philippum Franciscum Faxecura Rocuyemon amplissimo mu[nere] Roma /
nae civitatis decorandum, et in senator....... merito cooptandum censuit.  Quam voluntatem ac .....tiam sin /
gulari omnimum consensi ac .....tia comprobatam per scribas ejusdem sacri senatus in publicas litteras a[d] aeterna[m] /
memoriam reffer..... S.P.Q.R ita placuit, ut beneficium honoremque non magis dare quam accipere vide[atu]r. Anno ab ur /
be condita MMCCC.... et ab orbe re..... MDCXV ...... Kal Decembris.

0 件のコメント:

コメントを投稿