2013年6月15日土曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p8


p8を見る

1 vicarios in terris, in fastigio rerum Diuinarum, atque hu-
2 manarum constitutos, vt obedientiam humilem, ac de-
3 uotum obsequium ad pedes sacrosanctos aduoluti 
4 praestaremus. Illa regiae Solomonis mirabatur splendo- 
5 rem, & cultum: nos duorum Pontificum aulas mag-   
6 nificentissamas, vtpote in quibus omnium gentium opes 
7 enitescunt. Magnates illa Iudaeorum coram Solomone 
8 astantes, vestibusque sericis, atque aureis decoratos suspi-
9 ciebat: nos illustrissimos Cardinales circa Patrem Bea-
10 tissimum sedentes, purpureisque vestibus ad terram vsque 
11 effussisime fluentibus, longe lateque fulgentes; quorum
12 grauitatem in vultibus admirabilem nobis contempla-
13 ntibus, illud Cineae Thessaliae hominis prudentissimi 
14 dictum occurrit: qui cum Romam legatus a Pyrrho 
15 mitteretur, vt eius nomine de pace cum Romanis age-
16 ret, reuersusque ad Regem, ac ab illo interrogatus de 
17 statu vrbis, & senatus, respondit senatum sibi maxi-
18 morum Regum consessum fuisse visum. Et quidem (vt 
19 de me tantum loquar) purpuratorum Patrum conuen-
20 tus ille augustissimus tantum mihi admirationis inie-
21 cit, vt non iam Regum amplissimorum, sed Diuorum 
22 praeclarum illum, ac supra mortales constitutum cho-
23 rum ante oculos mihi propositum esse statuerem. Iam 
24 vero seruorum multitudo mirabilis Reginae videba-
25 tur: At nos quales, & quot vidimus, cum Romae, tum 
26 in reliquis Europae partibus, summo Pontifici addictos / ser-


vicarios in terris, in fastigio rerum Divinarum, atque humanarum constitutos, ut obedientiam humilem, ac devotum obsequium ad pedes sacrosanctos advoluti praestaremus. Illa regiae Solomonis mirabatur splendorem, & cultum: nos duorum Pontificum aulas magnificentissamas, utpote in quibus omnium gentium opes enitescunt. Magnates illa Judaeorum coram Solomone astantes, vestibusque sericis, atque aureis decoratos suspiciebat: nos illustrissimos Cardinales circa Patrem Beatissimum sedentes, purpureisque vestibus ad terram usque effussisime fluentibus, longe lateque fulgentes; quorum gravitatem in vultibus admirabilem nobis contemplantibus, illud Cineae Thessaliae hominis prudentissimi dictum occurrit: qui cum Romam legatus a Pyrrho mitteretur, ut ejus nomine de pace cum Romanis ageret, reversusque ad Regem, ac ab illo interrogatus de statu urbis, & senatus, respondit senatum sibi maximorum Regum consessum fuisse visum. Et quidem (ut de me tantum loquar) purpuratorum Patrum conventus ille augustissimus tantum mihi admirationis injecit, ut non jam Regum amplissimorum, sed Divorum praeclarum illum, ac supra mortales constitutum chorum ante oculos mihi propositum esse statuerem. Jam vero servorum multitudo mirabilis Reginae videbatur: At nos quales, & quot vidimus, cum Romae, tum in reliquis Europae partibus, summo Pontifici addictos

Thessaliaeは原文ではTheslaliae
astantes = adstantes

前へp7 次へp9

0 件のコメント:

コメントを投稿