2013年6月14日金曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p5



1 cundissime percipere mereatur? Verumenimuero ta-
2 metsi omnes, qui in Iapone, falso deorum cultu abdi-
3 cato, iterata quodammodo generatione, in filios Eccle-
4 siae tranformantur, gremio excipit, exceptosque fouet,
5 atque lactat beneuolentissime: nos tamen o sodales op-
6 timi, longe arctioribus charitatis vinculis sibi totos ha
7 bet, habebitque, dum vixerimus, obligatos: quibus vt fa
8 cilius abundantiusque virtutum optimarum suauissi-
9 mum lac in animum instillaret, in Collegia semper rece-
10 pit, intra domesticos parietes habere voluit, vt ne pun
11 cto quidem temporis ab ipso sinu, ab amplexu, ab cae
12 lestis doctrinae vbere foecundissimo discederemus. Iam
13 vero quantus sit in eadem amoris fervor, atque vis, vel
14 illud aperte monstrat, quod nullis vnquam laborum
15 fluctibus extingui, nullis periculorum turbinibus con
16 uelli queat. Itaque in ipsis laborum tempestatibus, quae
17 in Iapone magnae sunt, opprimitur quidem saepe, sed
18 non deprimitur: si quos vero illa noxa errorum satrix,
19 exitiabiliumque rerum conciliatrix, turbines persecutionum
20 excitat, quo hanc optimam filiorum educationem in
21 terturbet, agitata quidem ingemiscit, sed non deficit.
22 Haec nos igitur suis laboribus, ac vigilijs in veritatis lu-
23 cem editos nutrix educauit, quo factum est, vt breui
24 tempore, in eam aetatem adoleuerimus, quae & genti-
25 bus admirationi fuerit, & Societati gloriae nullo vnquam
26 tempore periturae. Enimuero non iam conten-/ ta

jucundissime percipere mereatur? Verumenimvero tametsi omnes, qui in Japone, falso deorum cultu abdicato, iterata quodammodo generatione, in filios Ecclesiae tranformantur, gremio excipit, exceptosque fovet, atque lactat benevolentissime: nos tamen o sodales optimi, longe arctioribus charitatis vinculis sibi totos habet, habebitque, dum vixerimus, obligatos: quibus ut facilius abundantiusque virtutum optimarum suavissimum lac in animum instillaret, in Collegia semper recepit, intra domesticos parietes habere voluit, ut ne puncto quidem temporis ab ipso sinu, ab amplexu, ab caelestis doctrinae ubere foecundissimo discederemus. Jam vero quantus sit in eadem amoris fervor, atque vis, vel illud aperte monstrat, quod nullis unquam laborum fluctibus extingui, nullis periculorum turbinibus convelli queat. Itaque in ipsis laborum tempestatibus, quae in Japone magnae sunt, opprimitur quidem saepe, sed non deprimitur: si quos vero illa noxa errorum satrix, exitiabiliumque rerum conciliatrix, turbines persecutionum excitat, quo hanc optimam filiorum educationem interturbet, agitata quidem ingemiscit, sed non deficit.  Haec nos igitur suis laboribus, ac vigiliis in veritatis lucem editos nutrix educavit, quo factum est, ut brevi tempore, in eam aetatem adoleverimus, quae & gentibus admirationi fuerit, & Societati gloriae nullo unquam tempore periturae. Enimvero non jam contenta

arctioribus = artioribus

前へp4 次へp6

0 件のコメント:

コメントを投稿