2013年6月12日水曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p3



1 tis patres, qui ob nostram salutem Iaponicas insulas pe-
2 tunt. Praeclare experti sumus nimiam Societatis in Ia-
3 ponios charitatem, tuumque erga nos singularem amo
4 rem, ac prouidentiam, qua, etsi incertus de nostra in-
5 columitate, tamen amore paterno motus non semel,
6 sed bis breui temporis interuallo, cum per epistulas tu
7 as, tum etiam per res ad victum necessarias, nos in tan
8 ta solitudine, ac omnium rerum penuria positos, inui-
9 sere iussisti, summaque laetitia afficere voluisti. Agnos-
10 cimus venerabundi omnes, imisque praecordijs exci-
11 pimus istam pectoris indulgentissimi, ac vere paterni
12 significationem, ut filij, quos nulla vnquam aetas, Deo
13 bene iuuante, ingratos amori tanto accusabit. Quod si
14 non leue est argumentum grati animi, non re modo se
15 debitorem, sed verbis etiam libere profiteri; non inuitus me
16 audies, dum quae animo sentio, oratione patefacio; quae
17 dum praestitero, caeterorum quoque sodalium cogitata
18 me retulisse velim arbitreris. Si totus ego, Pater omni
19 religione, ac cultu venerande, in linguas verterer, si
20 vox ferrea sonaret, si ora ipsa forent adamantina; non
21 dum satis esse crederem, vt tuorum erga nos benefi-
22 ciorum, vel minimam partem perstringerem, quando
23 nec mente quidem ipsa facile possunt comprehendi.
24 Quid enim dicam de tua illa ardentissima charitate, qua
25 nos gentemque nostram prae caeteris nationibus decora-
26 re voluisti? Iacebamus paucos ante annos, et quidem / erro-

patres, qui ob nostram salutem Japonicas insulas petunt. Praeclare experti sumus nimiam Societatis in Japonios charitatem, tuumque erga nos singularem amorem, ac providentiam, qua, etsi incertus de nostra incolumitate, tamen amore paterno motus non semel, sed bis brevi temporis intervallo, cum per epistulas tuas, tum etiam per res ad victum necessarias, nos in tanta solitudine, ac omnium rerum penuria positos, invisere jussisti, summaque laetitia afficere voluisti. Agnoscimus venerabundi omnes, imisque praecordiis excipimus istam pectoris indulgentissimi, ac vere paterni significationem, ut filii, quos nulla unquam aetas, Deo bene juvante, ingratos amori tanto accusabit. Quod si non leve est argumentum grati animi, non re modo se debitorem, sed verbis etiam libere profiteri; non invitus me audies, dum quae animo sentio, oratione patefacio; quae dum praestitero, caeterorum quoque sodalium cogitata me retulisse velim arbitreris. Si totus ego, Pater omni religione, ac cultu venerande, in linguas verterer, si vox ferrea sonaret, si ora ipsa forent adamantina, non dum satis esse crederem, ut tuorum erga nos beneficiorum, vel minimam partem perstringerem, quando nec mente quidem ipsa facile possunt comprehendi. Quid enim dicam de tua illa ardentissima charitate, qua nos gentemque nostram prae caeteris nationibus decorare voluisti? Jacebamus paucos ante annos, et quidem

charitatem=caritatem

0 件のコメント:

コメントを投稿