2013年6月29日土曜日

天正遣欧少年使節ローマ入城 10 De celebri vrbis Romae ingressu


gnificentiam ex quodam alio minore a sanctissimo pontifice Gregorio
13. extructo colligi posse, quod infra adytum templi situm trecentis fere
aureorum millibus stetit: satis sit ergo dicere, etsi in Europa sunt multa
magnificentissima aedificia, de quibus in his colloquijs actum est, ageturque
vlterius, haec tamen duo, sacri videlicet palatij, templique Diui Petri in-
ter omnia primo loco esse numeranda. LEO. Romanarum rerum, quas
hactenus commemorasti, praeter caeteras omnes, praestantia non potuit
audientes nos non obstupefacere: cum hac tamen insolita admiratio
ne perseuerat ardens quaedam auiditas, plura ex te de Romanis rebus
audiendi, quibus videlicet modis conuentus illi cardinalium habean
tur, ad summum pontificem deligendum, quo applausu, populique celebri-
tate nouus pontifex primo renuncietur, quibus ritibus, caeremonijs
que solenne sacrum faciat, quibus sanctorum reliquijs charissima illa
vrbs nobilitetur: quae omnia video nouos congressus, nouaque colloquia
requirere: satis enim, superque te in primo vrbis Romae ingressu, sacrique
palatij, & Diui Petri templi descriptione laborasse iudico. MICHAEL.
Libenter omnia in posterum praestabo, te praesertim alterna quietis rationem
habente, vestrisque animis tam multarum rerum narratione nequaquam satiatis.


magnificentiam ex quodam alio minore a sanctissimo pontifice Gregorio 13. extructo colligi posse, quod infra adytum templi situm trecentis fere aureorum millibus stetit: satis sit ergo dicere, etsi in Europa sunt multa magnificentissima aedificia, de quibus in his colloquiis actum est, ageturque ulterius, haec tamen duo, sacri videlicet palatii, templique Divi Petri inter omnia primo loco esse numeranda. LEO. Romanarum rerum, quas hactenus commemorasti, praeter caeteras omnes, praestantia non potuit audientes nos non obstupefacere: cum hac tamen insolita admiratione perseverat ardens quaedam auiditas, plura ex te de Romanis rebus audiendi, quibus videlicet modis conventus illi cardinalium habeantur, ad summum pontificem deligendum, quo applausu, populique celebritate novus pontifex primo renuncietur, quibus ritibus, caeremoniisque solenne sacrum faciat, quibus sanctorum reliquijs charissima illa urbs nobilitetur: quae omnia video novos congressus, novaque colloquia requirere: satis enim, superque te in primo urbis Romae ingressu, sacrique palatii, & Divi Petri templi descriptione laborasse judico. MICHAEL. Libenter omnia in posterum praestabo, te praesertim alterna quietis rationem habente, vestrisque animis tam multarum rerum narratione nequaquam satiatis.

millibus= milibus
renuncietur = renuntietur

天正遣欧少年使節ローマ入城 9 De celebri vrbis Romae ingressu


rerum copia, religionisque sanctitate superante, ante oculos veluti reprae
sentari. Quidquid ergo amplum est, quidquid sumptuose, & affabre
factum, quidquid artificiose elaboratum, quidquid denique humano
ingenio hactenus inuestigatum, in eius templi opere contineri, pro con
perto habendum est: & quoniam ex pretio solet excellentia operis, prae
sertim absentium animis concipi: illud tale est, vt ei fabricae non solum
amplissimi annui reditus iam a multis seculis sint attributi: verum etiam
pontificijs diplomatis promulgatis, eleemosynae nunc ducentorum,
interdum tercentorum millium aureorum per vniuersam Europam sae-
pissime corrogatae: imo & ab Christianis regibus ex regio aerario
ingentes fuerint expensae factae: quo fit, vt, iam octogesimus an-
nus a primis iactis fundamentis sit elapsus, nec adhuc opus sit ad me-
diam sui partem perductum, sestertium ter millies fuerit iam con
sumptus, quae summa septem vulgares milliones nummorum aureorum
cum dimidio continet: vnde templi incredibilis magnificentia liquido
constat. Nolo igitur in pelagus singulorum rerum describendarum in-
uehi, vobis templi huius inexplicabilis formam animo effingendam re-
linquens: solumque dicam, in tribus tantum huius templi sacellis, & ea
parte, quae adytum dicitur, octoginta fere annos esse consumptos. Singula
autem tam ampla sunt, vt non mediocria templa iudicari possint: eo
vero artificio, ac pretio, vt haec nunc temporis diuturnitate, quibus sump
tuosissime fabricata sunt, magnopere contendant. Non possum me con
tinere, quin aliquid dicam de adyti altissimo fastigio, quod vulgo cup-
pulam vocant, quod quidem cum sit rotundum, ita est amplum, et in
eam altitudinem ductum, vt, quo ingenio suprema manus illi imponi
possit, vix excogitari queat. Haec vero tam sublimis altitudo, mirum est,
quibus fundamentis nitatur, quibusque parietibus fulciatur, qui quidem
ita sunt ampli, vt per mediam eorum latitudinem scalae ad summum
prope fastigium pertingentes, & duo oneraria iumenta capientes, sint
confectae, quibus, iumentis quidquid portari potest, ad fastigij fere api
cem perducitur: reliqua vero grauiora onera artificiosissimo quodam
tympano vnius tantum equi viribus circunducto, vel alio instrumento
a duobus solum hominibus circunvoluto, in editissimam illam altitu-
dinem summa facilitate euehuntur. Obruor materiae magnitudine,
nec plura dicere audeo, tantum addam, sacellorum illorum trium ma/gnifi


rerum copia, religionisque sanctitate superante, ante oculos veluti repraesentari. Quidquid ergo amplum est, quidquid sumptuose, & affabre factum, quidquid artificiose elaboratum, quidquid denique humano ingenio hactenus investigatum, in ejus templi opere contineri, pro conperto habendum est: & quoniam ex pretio solet excellentia operis, praesertim absentium animis concipi: illud tale est, ut ei fabricae non solum amplissimi annui reditus iam a multis seculis sint attributi: verum etiam pontificiis diplomatis promulgatis, eleemosynae nunc ducentorum, interdum tercentorum millium aureorum per universam Europam saepissime corrogatae: imo & ab Christianis regibus ex regio aerario ingentes fuerint expensae factae: quo fit, ut, jam octogesimus annus a primis jactis fundamentis sit elapsus, nec adhuc opus sit ad mediam sui partem perductum, sestertium ter millies fuerit iam consumptus, quae summa septem vulgares milliones nummorum aureorum cum dimidio continet: unde templi incredibilis magnificentia liquido constat. Nolo igitur in pelagus singulorum rerum describendarum invehi, vobis templi hujus inexplicabilis formam animo effingendam relinquens: solumque dicam, in tribus tantum hujus templi sacellis, & ea parte, quae adytum dicitur, octoginta fere annos esse consumptos. Singula autem tam ampla sunt, ut non mediocria templa iudicari possint: eo vero artificio, ac pretio, ut haec nunc temporis diuturnitate, quibus sumptuosissime fabricata sunt, magnopere contendant. Non possum me continere, quin aliquid dicam de adyti altissimo fastigio, quod vulgo cuppulam vocant, quod quidem cum sit rotundum, ita est amplum, et in eam altitudinem ductum, ut, quo ingenio suprema manus illi imponi possit, vix excogitari queat. Haec vero tam sublimis altitudo, mirum est, quibus fundamentis nitatur, quibusque parietibus fulciatur, qui quidem ita sunt ampli, ut per mediam eorum latitudinem scalae ad summum prope fastigium pertingentes, & duo oneraria jumenta capientes, sint confectae, quibus, jumentis quidquid portari potest, ad fastigii fere apicem perducitur: reliqua vero graviora onera artificiosissimo quodam tympano unius tantum equi viribus circunducto, vel alio instrumento a duobus solum hominibus circunvoluto, in editissimam illam altitudinem summa facilitate evehuntur. Obruor materiae magnitudine, nec plura dicere audeo, tantum addam, sacellorum illorum trium

millium=milium
circunducto=circumducto
circunvoluto=circumvoluto

天正遣欧少年使節ローマ入城 8 De celebri vrbis Romae ingressu


quibus summus pontifex, statis diebus, illustrissimis omnibus cardinali
bus assistentibus, diuinae rei interesse solet: vt interim omittam festos
quosdam dies, quibus in templo Diui Petri, vel in alijs sacrum solenne fa
cit. Inter utrumque vero sacellum, celeberrimum illud atrium interijci
tur, quod regium dici solet, quod in eo reges ad maximum pontificem re
uerentiae causa venientes, vel legati ab ipsis missi celeberrimo
tum tam sacrorum, quam profanorum conuentu a Romano pontifice
excipiantur: quod quidem omnibus, quae in artificioso opere requiri pos
sunt, caetera huius palatij tecta, imo, & quaecunque alia longe, mul-
tumque superat. Huius atrii parietes quadratis quibusdam pretiosorum
discolorum lapidum, qui miro artificio sunt coargumentati, inferiori sui par
te nituntur: superior vero facies artificiosissimis emblematis, auro circun
tectis vestitur: quibus variae historiae, figuraeque affabre expresssae spectantur:
denique laqueria concamerata ijsdem auri colorum, figurarumque orna
mentis decorantur, aspectumque iucundissimum oculis intuentium prae
bent. In hoc atrio honoris causa a summo pontifice publica omnium
gratulatione, & laetitia excepti sumus cum primum ipsum nomine
regum, principumque Iaponicorum conuenimus. MANCIUS. In lu-
brico te Michael versari video, cum pontificij illius, in primisque augu-
sti palatii amplitudinem, artificium, spatium, pretiumque oratio
ne contendis exprimere: satius ergo superiora attigissem reliqua au
dientium iudicijs sensibusque relinquere. MICHAEL. Merito charissi
me Manci opem mihi laboranti tulisti, dum naufragium veluti refor
midans, tanquam in mari immerso, mea veheretur oratio, sed a-
lios non minus periculosos scopulos ego vereor, dum video, de omni-
um celebratissimo templo, quod Romae Diuo Petro dicatum est, me
esse acturum. Sed consilium tuum secutus, orationis vela contraham,
securioremque littoris oram legens, digitos tantum in eum locum inten
dam, in quem ingredi mea trepidat oratio: liceat mihi hoc exor
diolo vti, de magnificentissima illius templi, nunquam satis laudan
da fabrica dicturo. Scire igitur velim vos auscultatores charissimi, quem
admodum Roma vrbs totius Christianae religionis caput est, & sa
crum domicilium, vnde in dubijs, varijsque euentibus responsa velut
quaedam oracula petuntur, nunc etiam rei huius veritatem externo illo
signo, hoc est sanctissimo templo, caetera omnia amplitudine sacrarum / rerum


quibus summus pontifex, statis diebus, illustrissimis omnibus cardinalibus assistentibus, diuinae rei interesse solet: vt interim omittam festos quosdam dies, quibus in templo Diui Petri, vel in alijs sacrum solenne facit. Inter utrumque vero sacellum, celeberrimum illud atrium interijcitur, quod regium dici solet, quod in eo reges ad maximum pontificem reuerentiae causa venientes, vel legati ab ipsis missi celeberrimo tum tam sacrorum, quam profanorum conuentu a Romano pontifice excipiantur: quod quidem omnibus, quae in artificioso opere requiri possunt, caetera huius palatij tecta, imo, & quaecunque alia longe, multumque superat. Huius atrii parietes quadratis quibusdam pretiosorum discolorum lapidum, qui miro artificio sunt coargumentati, inferiori sui parte nituntur: superior vero facies artificiosissimis emblematis, auro circun tectis vestitur: quibus variae historiae, figuraeque affabre expresssae spectantur: denique laqueria concamerata ijsdem auri colorum, figurarumque ornamentis decorantur, aspectumque iucundissimum oculis intuentium praebent. In hoc atrio honoris causa a summo pontifice publica omnium gratulatione, & laetitia excepti sumus cum primum ipsum nomine regum, principumque Iaponicorum conuenimus. MANCIUS. In lubrico te Michael versari video, cum pontificij illius, in primisque augusti palatii amplitudinem, artificium, spatium, pretiumque oratione contendis exprimere: satius ergo superiora attigissem reliqua audientium iudicijs sensibusque relinquere. MICHAEL. Merito charissime Manci opem mihi laboranti tulisti, dum naufragium veluti reformidans, tanquam in mari immerso, mea veheretur oratio, sed alios non minus periculosos scopulos ego vereor, dum video, de omnium celebratissimo templo, quod Romae Diuo Petro dicatum est, me esse acturum. Sed consilium tuum secutus, orationis vela contraham, securioremque littoris oram legens, digitos tantum in eum locum intendam, in quem ingredi mea trepidat oratio: liceat mihi hoc exordiolo vti, de magnificentissima illius templi, nunquam satis laudanda fabrica dicturo. Scire igitur velim vos auscultatores charissimi, quemadmodum Roma vrbs totius Christianae religionis caput est, & sacrum domicilium, vnde in dubijs, varijsque euentibus responsa velut quaedam oracula petuntur, nunc etiam rei huius veritatem externo illo signo, hoc est sanctissimo templo, caetera omnia amplitudine sacrarum  

天正遣欧少年使節ローマ入城 7 De celebri vrbis Romae ingressu



simum ornauerint, auxerint, illustrauerint, nominum suorum memo
riam posteris relinquentes: mirum est, in quantam magnitudinem o-
pus illud vetustissimum excreuit, qualemque sui instaurationem in-
crementumque prae se ferat. Quapropter vix numerari possunt eius pe
ristylia, pergulae, atria, triclinia, cubicula, aliaque infinita prope receptacu
la, quorum quam magnus sit numerus, vel ex eo colligi potest, quod
intra hoc palatium mille, & septingenti camini, fumique vaporaria nume
rentur. Cum hac autem operis magnitudine pretium artificumque
summopere certat. Nullum est enim operis genus, siue anaglyphicum,
siue vermiculatum, siue quoduis aliud antiquum, quod in huius palatij
pauimento, parietibus, & laquearibus non reperiatur. Omnia namque
auro, coloribus, figuris, imaginibus ita sunt distincta, vt merito specta
culum illud omnium totius orbis terrarum optimum iudicari debeat,
in quo omnes tam Romani, quam externi homines amplissimam ha-
bent animos oculosque pascendi materiam. Nec vero in hoc perfectissi
mo aedificio desideratur ulla hortorum pomariorumve amoenitas, nul
la fontium, fistularum, stagnorumque iucunditas, nulla viuariorum
voluptas. Quaecumque enim ad artem, amoenitatem, voluptatemque per
tinentia in caeteris alijs celeberrimis villis commemoratis reperiuntur,
ea omnia in hoc solo summi pontificis palatio, velut in aedificiorum
omnium ornatissimo capite artificiosius, cumulatiusque continentur.
Est autem tanta huius operis capacitas, & amplitudo, vt fere omnes
scalae, quibus totius palatij penetralia adeuntur, equis percurri possint.
Vt vero aliqua huius operis domicilia peculiarius enumerem, in eo est
celeberrimum illud conclaue, in quod, summo pontifice ex hac vita
ad meliorem excedente, cardinales omnes conueniunt, ad alium su
premum praesulem in demortui locum sufficiendum. Ibidem sunt a-
tria quaedam amplissima, in quibus cardinalium conuentus, siue publi
ci, siue priuati, summo pontifice conuocante, haberi solent. Sunt autem
publici, quibus imperatis, regum, rerum publicarumque legati solenni
illius illustrissimi concessus applausu excepi consuescunt: priuati vero,
in quibus summus pontifex ipsos cardinales in consilium de rebus gra
uissimis, & ad commune bonum Christianae reipublicae pertinenti
bus frequenter adhibet. Sunt denique in eodem palatio duo quaedam
summi pontificis sacella, quae non mediocria templa dici possunt /in qui


ornaverint, auxerint, illustraverint, nominum suorum memoriam posteris relinquentes: mirum est, in quantam magnitudinem opus illud vetustissimum excrevit, qualemque sui instaurationem incrementumque prae se ferat. Quapropter vix numerari possunt ejus peristylia, pergulae, atria, triclinia, cubicula, aliaque infinita prope receptacula, quorum quam magnus sit numerus, vel ex eo colligi potest, quod intra hoc palatium mille, & septingenti camini, fumique vaporaria numerentur. Cum hac autem operis magnitudine pretium artificumque summopere certat. Nullum est enim operis genus, sive anaglyphicum, sive vermiculatum, sive quodvis aliud antiquum, quod in hujus palatii pavimento, parietibus, & laquearibus non reperiatur. Omnia namque auro, coloribus, figuris, imaginibus ita sunt distincta, ut merito spectaculum illud omnium totius orbis terrarum optimum judicari debeat, in quo omnes tam Romani, quam externi homines amplissimam habent animos oculosque pascendi materiam. Nec vero in hoc perfectissimo aedificio desideratur ulla hortorum pomariorumve amoenitas, nulla fontium, fistularum, stagnorumque iucunditas, nulla vivariorum voluptas. Quaecunque enim ad artem, amonitatem, voluptatemque pertinentia in caeteris aliis celeberrimis villis commemoratis reperiuntur, ea omnia in hoc solo summi pontificis palatio, velut in aedificiorum omnium ornatissimo capite artificiosius, cumulatiusque continentur. Est autem tanta hujus operis capacitas, & amplitudo, ut fere omnes scalae, quibus totius palatii penetralia adeuntur, equis percurri possint. Ut vero aliqua huius operis domicilia peculiarius enumerem, in eo est celeberrimum illud conclave, in quod, summo pontifice ex hac vita ad meliorem excedente, cardinales omnes conveniunt, ad alium supremum praesulem in demortui locum sufficiendum. Ibidem sunt atria quaedam amplissima, in quibus cardinalium conventus, sive publici, sive privati, summo pontifice convocante, haberi solent. Sunt autem publici, quibus imperatis, regum, rerum publicarumque legati solenni illius illustrissimi concessus applausu excepi consuescunt: privati vero, in quibus summus pontifex ipsos cardinales in consilium de rebus gravissimis, & ad commune bonum Christianae reipublicae pertinentibus frequenter adhibet. Sunt denique in eodem palatio duo quaedam summi pontificis sacella, quae non mediocria templa dici possunt, in

 Quaecunque= Quaecumque
solenni=solemni

天正遣欧少年使節ローマ入城 6 De celebri vrbis Romae ingressu


diuinitus esse datam, quae videlicet non animos efferat, arrogantesque
reddat, sed simul cum summa potentia Christi benignitatis, suauitatisque
imitatores efficiat. LEO. Dixisti Michael de mira summi pontificis er-
ga vos humanitate, nos tamen plura, ac minutiora audire cupimus,
quo videlicet vtantur ornatu, quam deinde vestem induat, quantumque
ea a cardinalium, caeterorumque praesulum indumentis differat, aliaque
similia, quae longo intervallo distantibus audita iucunditatem nobis
parient. MICHAEL. Ista minutiora ego prudens omitto, quoniam
longum opus desiderant, & exponi non possunt, quin Romanae sed-
is varij ritus, consuetudinesque attingantur. Dicam solum summi pon
tificis ornatum iuxta temporum varietatem, longe etiam diuersum esse,
quicumque tamen sit, quandam maximam maiestatem, & grauita-
tem prae se fert, pretioque, & forma a cardinalium veste magna ex par
te differt. Quoniam autem omnes cuiusque sint ordinis religionis er-
go pedes eius exosculari consuescunt, supra calceos ex rubro gausapino
confectos, crucem semper gestare solet, vt cruci potius quam ipsis pedi-
bus osculum adhibeantur. Quod vero attinet ad cardinales, eorumque
habitum a caeterorum pontificum veste solo colore distinguitur: nam
coccineo, vel saltem violaceo, nimirum tempore qudragenarij ieiu-
nij, & aduentus Domini vtuntur. Haec de communibus vestibus dicta
sunt: nam quod pertinet ad sacras, multiplices illae quidem, ac variae sunt
tam in summo pontifice, quam in varijs pro temporum varietate, deque
illis multi libri agunt, quos a nobis allatos facile potestis perlegere. Se
quitur ergo, vt aliquid agam de summi pontificis magnificentissimo
palatio, & celeberrimo vrbis Romae templo, Diuo Petro. Apostolorum
Principi consecrato: de quibus duobus aedificijs illud in primis tanquam
certissimum affero, me nihil tanta maiestate, & magnificentia dignum
esse dicturum: satius tamen erit aliquibus commemoratis, vobis, qui iam
superiorum aedificiorum descriptionem audiuistis, iudicium de his duo
bus, praeter caetera omnia insigniter excellentibus, faciendum relinque
re. Nam quid dicam in primis de summi pontificis augustissimo pala
tio, quod omnium regum, imperatorumque regias, & augusta domici-
lia longe, multumque superat? Cum enim iam a multis seculis diuino
instinctu commoti summi pontifices, in ea clarissima vrbe Roma sedem
sibi stabilem finxerint, alijque alijs succedentes semper opus illud nobilis /simum


divinitus esse datam, quae videlicet non animos efferat, arrogantesque reddat, sed simul cum summa potentia Christi benignitatis, suavitatisque imitatores efficiat. LEO. Dixisti Michael de mira summi pontificis erga vos humanitate, nos tamen plura, ac minutiora audire cupimus, quo videlicet utantur ornatu, quam deinde vestem induat, quantumque ea a cardinalium, caeterorumque praesulum indumentis differat, aliaque similia, quae longo intervallo distantibus audita jucunditatem nobis parient. MICHAEL. Ista minutiora ego prudens omitto, quoniam longum opus desiderant, & exponi non possunt, quin Romanae sedis varii ritus, consuetudinesque attingantur. Dicam solum summi pontificis ornatum juxta temporum varietatem, longe etiam diversum esse, quicumque tamen sit, quandam maximam majestatem, & gravitatem prae se fert, pretioque, & forma a cardinalium veste magna ex parte differt. Quoniam autem omnes cujusque sint ordinis religionis ergo pedes ejus exosculari consuescunt, supra calceos ex rubro gausapino confectos, crucem semper gestare solet, ut cruci potius quam ipsis pedibus osculum adhibeantur. Quod vero attinet ad cardinales, eorumque habitum a caeterorum pontificum veste solo colore distinguitur: nam coccineo, vel saltem violaceo, nimirum tempore qudragenarii ieiunii, & aduentus Domini utuntur. Haec de communibus vestibus dicta sunt: nam quod pertinet ad sacras, multiplices illae quidem, ac variae sunt tam in summo pontifice, quam in variis pro temporum varietate, deque illis multi libri agunt, quos a nobis allatos facile potestis perlegere. Sequitur ergo, ut aliquid agam de summi pontificis magnificentissimo palatio, & celeberrimo urbis Romae templo, Divo Petro. Apostolorum Principi consecrato: de quibus duobus aedificiis illud in primis tanquam certissimum affero, me nihil tanta maiestate, & magnificentia dignum esse dicturum: satius tamen erit aliquibus commemoratis, vobis, qui jam superiorum aedificiorum descriptionem audivistis, judicium de his duobus, praeter caetera omnia insigniter excellentibus, faciendum relinquere. Nam quid dicam in primis de summi pontificis augustissimo palatio, quod omnium regum, imperatorumque regias, & augusta domicilia longe, multumque superat? Cum enim jam a multis seculis divino instinctu commoti summi pontifices, in ea clarissima urbe Roma sedem sibi stabilem finxerint, aliique aliis succedentes semper opus illud nobilissimum    

天正遣欧少年使節ローマ入城 5 De celebri vrbis Romae ingressu


actione, auditorumque commotione eam protulerit, testes fuerunt
lacrymae, quae a grauissimis sacerdotibus, illustrissimis cardinalibus, &
ab ipso summo pontifice vberes sunt profusae: quae manifeste testaban-
tur, quanta laetitia, animorumque alacritate omnes, qui aderant, felices
nuntios de Christianae reipublicae propagatione exciperent, quantaque
charitate nouos Christi alumnos complecterentur. Ea absoluta oratione,
quidam dignitate insignis vir responsum nomine summi pontificis red
dens, aliam etiam breuiorem cum summa grauitate habuit, afferens, sum
mum pontificem uehementissime cum nostro aduentu laetari, & commemo
ratos reges, dynastasque Christiano gregi adiunctos, nosque, & Iaponenses
omnes, qui Christo nomen dederant, in suam fidem, tutelamque reci-
pere, semperque Iaponicas res in posterum sibi curae esse futuras, nec
vnquam in eis ornandis, & amplificandis operam, diligentiamque suam
desiderandum. Tunc nos ad solium summi pontificis accedentes, rur-
sus pedes sumus osculati, & ab illustrissimis cardinalibus circumstan
tibus humaissime excepti, & prae amoris significatione, velut in inti
mis visceribus reconditi. His actis recipiens se summus pontifex, nouo
alio honore nos dignatus est: voluit enim, vt Mancius, & ego vestis e-
ius sacrae posteriorem laciniam manu tenentes, ipsum comitaremur,
quod imperatorum legatis, qui caeteris dignitate praestant, concedi so
let. Postquam summus pontifex in domicilium se recepit, ab eius nepote il
lustrissimo cardinale sancti Xisti, praesentibus cardinale Vastauillano, &
Iacopo Boncompagno Sorae duce, eius fratribus patruelibus ad con-
uiuium inuitati sumus. De cuius conuiuij magnificentia, & apparatu,
non est quod dicam, cum id superius a me dictis de vsu Euuropeorum
principum in conuiuijs ineundis, & aliquibus sigillatim a me propo-
sitis, facile possit intellegi. Omnia namque siue ad varietatem epularum,
siue ad suppellectilis pretium pertinentia, regiam magnificentiam adae
quabant. Post conuiuium, rursus summus pontifex ad priuatum con-
gressum, colloquiumque nos vocauit, in quo quam humaniter, affabi-
literque nos habuerit, verbis explicare vix possum: vos ipsi, ex specie
amantissimi patris erga charissimos filios id coniectare potestis. Et sa
ne charitatem summi pontificis erga nos considerantes, eamque cum
ipsius amplissima maiestate conferente, facile assecuti sumus, altitudi-
nem, atque amplitudinem illam non humanis viribus obtentam, sed / diui-


auditorumque commotione eam protulerit, testes fuerunt lacrymae, quae a gravissimis sacerdotibus, illustrissimis cardinalibus, & ab ipso summo pontifice uberes sunt profusae: quae manifeste testabantur, quanta laetitia, animorumque alacritate omnes, qui aderant, felices nuntios de Christianae reipublicae propagatione exciperent, quantaque charitate novos Christi alumnos complecterentur. Ea absoluta oratione, quidam dignitate insignis vir responsum nomine summi pontificis reddens, aliam etiam breviorem cum summa gravitate habuit, afferens, summum pontificem vehementissime cum nostro adventu laetari, & commemoratos reges, dynastasque Christiano gregi adjunctos, nosque, & Japonenses omnes, qui Christo nomen dederant, in suam fidem, tutelamque recipere, semperque Japonicas res in posterum sibi curae esse futuras, nec unquam in eis ornandis, & amplificandis operam, diligentiamque suam desiderandum. Tunc nos ad solium summi pontificis accedentes, rursus pedes sumus osculati, & ab illustrissimis cardinalibus circumstantibus humaissime excepti, & prae amoris significatione, velut in intimis visceribus reconditi. His actis recipiens se summus pontifex, novo alio honore nos dignatus est: voluit enim, ut Mancius, & ego vestis ejus sacrae posteriorem laciniam manu tenentes, ipsum comitaremur, quod imperatorum legatis, qui caeteris dignitate praestant, concedi solet. Postquam summus pontifex in domicilium se recepit, ab ejus nepote illustrissimo cardinale sancti Xisti, praesentibus cardinale Vastauillano, & Jacopo Boncompagno Sorae duce, ejus fratribus patruelibus ad convivium invitati sumus. De cujus convivii magnificentia, & apparatu, non est quod dicam, cum id superius a me dictis de usu Euuropeorum principum in conviviis ineundis, & aliquibus sigillatim a me propositis, facile possit intellegi. Omnia namque sive ad varietatem epularum, sive ad suppellectilis pretium pertinentia, regiam magnificentiam adaequabant. Post convivium, rursus summus pontifex ad privatum congressum, colloquiumque nos vocavit, in quo quam humaniter, affabiliterque nos habuerit, verbis explicare vix possum: vos ipsi, ex specie amantissimi patris erga charissimos filios id conjectare potestis. Et sane charitatem summi pontificis erga nos considerantes, eamque cum ipsius amplissima majestate conferente, facile assecuti sumus, altitudinem, atque amplitudinem illam non humanis viribus obtentam, sed divinitus
 

天正遣欧少年使節ローマ入城 4 De celebri vrbis Romae ingressu


uissimi consessus omnium cardinalium, aliorumque pontificum, & no-
bilissimorum virorum, quibus amplissimum illud atrium erat refertum.
Verum enim vero inusitato, & plusquam humano more mentes nostras
penitus commouit, & ad miram pietatem traduxit inexplicabilis ma-
iestas summi pontificis, augustissimo suo solio sedentis, Christumque
caelestia templa suprema potestate replentem nobis ad viuum exprimen-
tis: denique ad diuina prorsus amanda, terrena atque humana contem
nenda nostros animos permouuentis. Nec vero huic tantae amplitudini
defuit singularis quaedam, atque incredibilis humanitas, qua nos primum
intuitus ad ipsius pedes accidentes peramanter, paternisque visceribus com-
plexus est, & pacis sacrosancto osculo nos, etsi immeritos dignatus,
totoque animo commotus, non potuit se continere, quin profusis lacrymis
intimum animi affectum significaret. Quibus amoris argumentis nos ex
quodam natiuo timore, coram tanta maiestate suborto, paululum
recreati, literas, & mandata Bungensis, Arimensisque regum, & dynastae
Omurensis proposuimus, quibus summatim continebatur, reges eos,
principesque Iaponenses a falso idolorum cultu ad Christianam pietatem
diuino instinctu uocatos, consciosque eius amplissimae authoritatis, quam
ipse in terris tanquam Christi Vicarius obtineret, nihil antiquius, cha-
riusque duxisse, quam vt nos suo nomine ad ipsius sanctissimos pedes oscu
landos, capitibusque nostris religionis ergo imponendos, ex remotissi-
mis orbis terrarum partibus mitterent. Quae omnia nostra Iaponica lin-
gua prolata pater Iacobus Mesquita tanquam interpres Italo ser
mone exposuit, & summus ipse pontifex tanta dignitate, & hu-
manitate dignum responsum retulit, quo ardentissimum erga nos
amorem, & plusquam paternam beneuolentiam manifeste expressit.
Mox caeremoniarum magister nos ad locum legatis designatum de-
tulit, vbi detecto capite, reuerenterque nobis stantibus, literae illae, quas
summo pontifici obtuleramus, publice Italo idiomate perlectae sunt.
Quibus absolutis, pater quidam Societatis IESV, nomine Gaspar Gon
disaluus, vt in similibus actibus, publicisque conuenientibus fieri consueuit,
de eadem materia, hoc est nostro aduentu, eiusque causis orationem ha-
buit elegantissimam, quae postea typis excusa est, & nunc ab omnibus
summa iucunditate perlegitur, & quam apposite ad argumentum illud dixe-
rit, eam a nobis allatam legentes, testificari poteritis: quanta vero/ actio


gravissimi consessus omnium cardinalium, aliorumque pontificum, & nobilissimorum virorum, quibus amplissimum illud atrium erat refertum. Verum enim vero inusitato, & plusquam humano more mentes nostras penitus commovit, & ad miram pietatem traduxit inexplicabilis majestas summi pontificis, augustissimo suo solio sedentis, Christumque caelestia templa suprema potestate replentem nobis ad vivum exprimentis: denique ad divina prorsus amanda, terrena atque humana contemnenda nostros animos permoventis. Nec vero huic tantae amplitudini defuit singularis quaedam, atque incredibilis humanitas, qua nos primum intuitus ad ipsius pedes accidentes peramanter, paternisque visceribus complexus est, & pacis sacrosancto osculo nos, etsi immeritos dignatus, totoque animo commotus, non potuit se continere, quin profusis lacrymis intimum animi affectum significaret. Quibus amoris argumentis nos ex quodam nativo timore, coram tanta majestate suborto, paululum recreati, literas, & mandata Bungensis, Arimensisque regum, & dynastae Omurensis proposuimus, quibus summatim continebatur, reges eos, principesque Japonenses a falso idolorum cultu ad Christianam pietatem divino instinctu vocatos, consciosque ejus amplissimae authoritatis, quam ipse in terris tanquam Christi Vicarius obtineret, nihil antiquius, chariusque duxisse, quam ut nos suo nomine ad ipsius sanctissimos pedes osculandos, capitibusque nostris religionis ergo imponendos, ex remotissimis orbis terrarum partibus mitterent. Quae omnia nostra Japonica lingua prolata pater Jacobus Mesquita tanquam interpres Italo sermone exposuit, & summus ipse pontifex tanta dignitate, & humanitate dignum responsum retulit, quo ardentissimum erga nos amorem, & plusquam paternam benevolentiam manifeste expressit. Mox caeremoniarum magister nos ad locum legatis designatum detulit, ubi detecto capite, reverenterque nobis stantibus, literae illae, quas summo pontifici obtuleramus, publice Italo idiomate perlectae sunt. Quibus absolutis, pater quidam Societatis JESU, nomine Gaspar Gondisalvus, ut in similibus actibus, publicisque convenientibus fieri consuevit, de eadem materia, hoc est nostro adventu, ejusque causis orationem habuit elegantissimam, quae postea typis excusa est, & nunc ab omnibus summa jucunditate perlegitur, & quam apposite ad argumentum illud dixerit, eam a nobis allatam legentes, testificari poteritis: quanta vero actione

天正遣欧少年使節ローマ入城 3 De celebri vrbis Romae ingressu



hos procedebant insignia cardinalium ab eorumdem famulis gestata,
qui mulabus vecti, dominorumque galeros coccineos post terga feren-
tes, cardinales absentes adumbrant: nam ipsimet tum temporis
summo pontifici in palatio opperienti adsunt, & per nuntios suos lega
tis de aduentu gratulantur. Hos subsequebantur etiam familiae caete
rorum legatorum, qui Romam a regibus, & principibus mitti solent.
Vlterius iter faciebant musicis instrumentis vtentes, praesertim tibici-
nes, cornicines, alijque similes, qui uariis sonis emissis non paruam magni
ficentiam prae se ferebant. Post hos equis vehebantur maximi pontifi-
cis cubicularij, alijque palatini magistratus, pallas talares ex coccino
gestantes: mox alij multi grauissimi sacerdotes, antistitesque, & hi, qui
clerici camerae appellantur. Hos sequebatur Mancius noster, Francis
cum regum Bungensem referens, utroque latere archiepiscopis
comitatus. Mox ego duobus episcopis, & Martinus alijs dignitate in
signibus viris sociatus. Vnicus aberat Iulianus, morbo eo tempore
impeditus. Nos autem equis ornatissimis cum stragulis ex gausapino
nigro, filo aureo adiuncto, ad solum fere productis vehebamur, & ad cal
cem infiniti equites Romani ex tota vrbis nobilitate nos seque
bantur: quorum tanta erat multitudo, vt totus hic comitatus mediae
fere leucae spatium expleret, talis vero erat ornatus, qualis celebritatem
Romanam decet. Quid dicam de his, qui impedimento aliquo domi
tenebantur, & foeminis, quae honestatis causa in publicum prodire non
solent: ex quibus tot erant a fenestris spectatores, & spectatrices tantusque
parietum, & fenestrarum ornatus, vt aspectum praebent iucundis
simum: praesertim cum omnes Romanae illae matronae summopere laetan
tes, magna acclamatione prosperum nobis, felicemque aduentum precarentur.
Hoc ordine procedentes ad pontem quendam pulcherrimum, & maxime
celebrem, quo fluuius Tiberis traijcitur, ante arcem Sancti Angeli
peruenimus: ex qua arce primum quidem variorum instrumentorum con
centu, deinde tormentorum bellicorum scloporumque multiplici admi
rabilique sonitu noster aduentus fuit magnopere celebratus. Hinc er
go nobilissimo quodam, & ornatissimo vico ad sacrum vsque palatium
sumus delati, vbi rursus scloporum, tormentorumque sonitus mirabili-
ter est instauratus. Nobis vero palatium ingredientibus, & ad atrium,
quod regium appellatur, accedentibus iucundissimus fuit aspectus gra/uissimi


hos procedebant insignia cardinalium ab eorumdem famulis gestata, qui mulabus vecti, dominorumque galeros coccineos post terga ferentes, cardinales absentes adumbrant: nam ipsimet tum temporis summo pontifici in palatio opperienti adsunt, & per nuntios suos legatis de adventu gratulantur. Hos subsequebantur etiam familiae caeterorum legatorum, qui Romam a regibus, & princibus mitti solent. Ulterius iter faciebant musicis instrumentis utentes, praesertim tibicines, cornicines, aliique similes, qui variis sonis emissis non parvam magnificentiam prae se ferebant. Post hos equis vehebantur maximi pontificis cubicularii, aliique palatini magistratus, pallas talares ex coccino gestantes: mox alii multi gravissimi sacerdotes, antistitesque, & hi, qui clerici camerae appellantur. Hos sequebatur Mancius noster, Franciscum regum Bungensem referens, utroque latere archiepiscopis comitatus. Mox ego duobus episcopis, & Martinus aliis dignitate insignibus viris sociatus. Unicus aberat Julianus, morbo eo tempore impeditus. Nos autem equis ornatissimis cum stragulis ex gausapino nigro, filo aureo adjuncto, ad solum fere productis vehebamur, & ad calcem infiniti equites Romani ex tota urbis nobilitate nos sequebantur: quorum tanta erat multitudo, ut totus hic comitatus mediae fere leucae spatium expleret, talis vero erat ornatus, qualis celebritatem Romanam decet. Quid dicam de his, qui impedimento aliquo domi tenebantur, & foeminis, quae honestatis causa in publicum prodire non solent: ex quibus tot erant a fenestris spectatores, & spectatrices tantusque parietum, & fenestrarum ornatus, ut aspectum praebent jucundissimum: praesertim cum omnes Romanae illae matronae summopere laetantes, magna acclamatione prosperum nobis, felicemque adventum precarentur. Hoc ordine procedentes ad pontem quendam pulcherrimum, & maxime celebrem, quo fluvius Tiberis trajicitur, ante arcem Sancti Angeli pervenimus: ex qua arce primum quidem variorum instrumentorum concentu, deinde tormentorum bellicorum scloporumque multiplici admirabilique sonitu noster adventus fuit magnopere celebratus. Hinc ergo nobilissimo quodam, & ornatissimo vico ad sacrum usque palatium sumus delati, ubi rursus scloporum, tormentorumque sonitus mirabiliter est instauratus. Nobis vero palatium ingredientibus, & ad atrium, quod regium appellatur, accedentibus jucundissimus fuit aspectus

foeminis = feminis      

天正遣欧少年使節ローマ入城 2 De celebri vrbis Romae ingressu


tum habuit summus pontifex per certissimos nuntios, ac literas, nos e Ia
ponia remotissima orbis parte Romam petere, vt nomine Bungensis,
Arimensisque Regum, ac Omurensis principis, qui nuper religionem Christi-
anam susceperant, ipsum tanquam Christi in terris vicarium suppli-
ces, venerabundique recognosceremus. Quapropter nihil officio con-
uenientius duxit, quam vt nos, tanquam regum legatos, solenni appa-
ratu, gratulationeque admitteret: quamuis Societatis patres pro animorum
summissione, quam profitentur, rem hanc tanquam ipsis debitam, ac
propriam, quantum in eis fuit, extenuare fuerint conati, & vt priuatim
solum a summo pontifice exciperemur, pro viribus contenderint: sum
mus tamen pontifex negotium hoc toti Christianae reipublicae commu
ne iudicans, aequissimum censuit, vt nouam Christi sobolem in vltimis
terrarum partibus propagatam, quam maximis amoris, beneuolentiae
que signis, testimoniisque prosequeretur, & nos eo honore, quo reli-
quorum regum principumque legati in Romana curia habentur, li-
bentissimo animo afficeret. Ergo eo die, qui nostro ingressui destina-
tus erat, ad quandam villam summi pontificis ducimur, quae legatis
regum Romam vrbem petentibus solet esse ad requiescendum e via per
opportunum diuersorium. Describenda mihi esset multis verbis haec
amoenissima villa, nisi grauiora me negotia uocarent, superiusque de si-
milibus locis satis, superque egissem, proponens veluti quaedam exempla-
ria, ex quibus de reliquis iudicium fieri posset. Satis sit ergo scire, vil-
lam amoenitate, aedificiorum fabrica, supellectilis pretio, & uarietate
maximo omnium pontifice dignam esse. In eo loco paucas tantum
horas morati sumus, quamdiu ad nos excipiendos necessaria expedie
bantur: summus nanque pontifex Gregorius, quam breve vitae curricu
lum sibi superesset, velut praesciens, tantae laetitiae, quantam animo ex
nostro aduentu concipiebat, nec procrastinationem aliquam, nec de
cessionem ferre poterat. Omnibus ergo paratis ordine, ac pompa , quam
modo describam, ad sanctissimae illius vrbis moenia coepimus accede
re. Praeibant in primis omnes illi equites, quibus summi pontificis
custodia conmissa est, numero centum, & eo plure, ita graui arma-
tura ornati, quasi ad certamen descenderent. Sequebantur Heluetij
bipennibus vtentes, qui ad eiusdem summi pontificis pedestrem custo
diam pertinent, omnes discoloribus, polymitisque vestibus induti. Post / hos


habuit summus pontifex per certissimos nuntios, ac literas, nos e Japonia remotissima orbis parte Romam petere, ut nomine Bungensis, Arimensisque Regum, ac Omurensis principis, qui nuper religionem Christianam susceperant, ipsum tanquam Christi in terris vicarium supplices, venerabundique recognosceremus. Quapropter nihil officio convenientius duxit, quam ut nos, tanquam regum legatos, solenni apparatu, gratulationeque admitteret: quamvis Societatis patres pro animorum summissione, quam profitentur, rem hanc tanquam ipsis debitam, ac propriam, quantum in eis fuit, extenuare fuerint conati, & ut privatim solum a summo pontifice exciperemur, pro viribus contenderint: summus tamen pontifex negotium hoc toti Christianae reipublicae commune judicans, aequissimum censuit, ut novam Christi sobolem in ultimis terrarum partibus propagatam, quam maximis amoris, benevolentiaeque signis, testimoniisque prosequeretur, & nos eo honore, quo reliquorum regum principumque legati in Romana curia habentur, libentissimo animo afficeret. Ergo eo die, qui nostro ingressui destinatus erat, ad quandam villam summi pontificis ducimur, quae legatis regum Romam urbem petentibus solet esse ad requiescendum e via per opportunum diversorium. Describenda mihi esset multis verbis haec amoenissima villa, nisi graviora me negotia vocarent, superiusque de similibus locis satis, superque egissem, proponens veluti quaedam exemplaria, ex quibus de reliquis judicium fieri posset. Satis sit ergo scire, villam amoenitate, aedificiorum fabrica, supellectilis pretio, & varietate maximo omnium pontifice dignam esse. In eo loco paucas tantum horas morati sumus, quamdiu ad nos excipiendos necessaria expediebantur: summus nanque pontifex Gregorius, quam breve vitae curriculum sibi superesset, velut praesciens, tantae laetitiae, quantam animo ex nostro adventu concipiebat, nec procrastinationem aliquam, nec decessionem ferre poterat. Omnibus ergo paratis ordine, ac pompa, quam modo describam, ad sanctissimae illius urbis moenia coepimus accedere. Praeibant in primis omnes illi equites, quibus summi pontificis custodia conmissa est, numero centum, & eo plure, ita gravi armatura ornati, quasi ad certamen descenderent. Sequebantur Helvetii bipennibus utentes, qui ad ejusdem summi pontificis pedestrem custodiam pertinent, omnes discoloribus, polymitisque vestibus induti. Post

solenni = sollemni
nanque = namque  

天正遣欧少年使節ローマ入城 1De celebri vrbis Romae ingressu

天正遣欧少年使節に関する資料として重要なものに、1590年にマカオで出版された『天正遣欧使節記』(原題は"De missione legatorum Iaponensium ad Romanam curiam, rebusq; in Europa, ac toto itinere animaduersis dialogus... ")というラテン語の書籍があります。これは、日本人少年らが長期に及ぶ旅行中に見聞きしたことを、彼らの日記を基にヴァリニャーノがまずスペイン語で対話形式にまとめ、さらにそれをサンデがラテン語に翻訳したものだそうです。400ページを越える大著ですが、このなかから、使節のローマ入城を取り上げた部分を、リスボンのポルトガル国立図書館所蔵本に基づき、以下に入力しました。改行やつづりを原文になるだけ沿うようにしたバージョンと読みやすいように改めたバージョンの2種類を作成しました。本書出版のいきさつに関しては、上智大のラウレスキリシタン文庫DBに詳しい解説があります。



De celebri vrbis Romae ingressu, adituque
ad Summum Pont. Gregorium deci-
mum tertium: ac de sacro Palatio, &
augustissimo Templo Diui Petri.
Colloquium vigesimum secundum.
LEO.

Quanto studio, quantaque animi auiditate ad colloquium
hoc accedamus, vos ipsi iudicare potestis, qui hactenus
Europaearum vrbium mentionem facientes, Romam
caeterarum omnium caput, & velut reginam ac do-
minatricem praedicastis: quo fit, vt in animis nostris, quo
rum summa iucunditate ad caeteras vrbes pertinentia
audiuimus, nouum quendam ardorem, & inusitatam audiendi auidi-
tatem, manifeste agnoscamus. MICHAEL. Merito sane Romae vrbis
futura commemoratio nouos in vestris mentibus ardores, & studia
excitat: cum talis sit eius vrbis amplitudo, sanctitas, & religio, vt non
solum praesentes ad vehementissimum sui amorem excitet, verum &
in absentium animis admirabile sui videndi desiderium susci
tet. Quod non modo vos, quibus tot de ea dicenda promissa sunt,
verum & alij Christianae reipublicae uiri certissime recognoscunt, adeo
vt qui Romam non vidit, iucundissimo omnium aspectu se priuatum
esse fateatur. Vtinam ieiunae meae, & pene exhaustae orationi nouum
dicendi flumen, nouaque vbertas accederet, qua, quidquid superius
de alijs vrbibus a me dictum est, humile prorsus, & tanta maiestate in-
ferius censeretur. Sed accedamus iam ad rem ipsam, illud ante oculos
habentes, nullam esse orationem, quae tantae rei magnificentiam asse-
qui possit. Vt ergo de solenni nostro ad eam vrbem ingressu dicam, de
animo summi Pontificis in nobis excipiendis, prius agam. Comper-/tum  


De celebri urbis Romae ingressu, adituque
ad Summum Pont. Gregorium deci-
mum tertium: ac de sacro Palatio, &
augustissimo Templo Divi Petri.
Colloquium vigesimum secundum.
LEO.

Quanto studio, quantaque animi aviditate ad colloquium hoc accedamus, vos ipsi judicare potestis, qui hactenus Europaearum urbium mentionem facientes, Romam caeterarum omnium caput, & velut reginam ac dominatricem praedicastis: quo fit, ut in animis nostris quorum summa jucunditate ad caeteras urbes pertinentia audivimus, novum quendam ardorem, & inusitatam audiendi aviditatem, manifeste agnoscamus. MICHAEL. Merito sane Romae urbis futura commemoratio novos in vestris mentibus ardores, & studia excitat: cum talis sit ejus urbis amplitudo, sanctitas, & religio, ut non solum praesentes ad vehementissimum sui amorem excitet, verum & in absentium animis admirabile sui videndi desiderium suscitet. Quod non modo vos, quibus tot de ea dicenda promissa sunt, verum & alii Christianae reipublicae viri certissime recognoscunt, adeo ut qui Romam non vidit, jucundissimo omnium aspectu se privatum esse fateatur. Utinam jejunae meae, & pene exhaustae orationi novum dicendi flumen, novaque ubertas accederet, qua, quidquid superius de aliis urbibus a me dictum est, humile prorsus, & tanta majestate inferius censeretur. Sed accedamus iam ad rem ipsam, illud ante oculos habentes, nullam esse orationem, quae tantae rei magnificentiam assequi possit. Ut ergo de solenni nostro ad eam urbem ingressu dicam, de animo summi Pontificis in nobis excipiendis, prius agam. Compertum

solenni = sollemni

2013年6月22日土曜日

アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.6


pularium fructu & amplificatione nomi-
nis Christiani, constitutum in Iapone So-
cietatis collegium, antequam moriar, me
visurum esse confido. Goa 3 Kal. Decemb,
1548.

popularium fructu & amplificatione nominis Christiani, constitutum in Japone Societatis collegium, antequam moriar, me visurum esse confido. Goa 3 Kal. Decemb,1548.   

p56r p56v

アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.5


mirabiliter captus. In Collegio deinde edo
cti quaecumque ad baptismum erant necessa-
ria, ego & famulus, quem ex Iapone mecum
adduxeram, mense Maio insequenti in tem-
plo maximo, per manus Episcopi, festo
ipso spiritus sancti die, baptismi sacra susce
pimus. Opifice rerum omnium bene iuuante
Deo & Domino IESU Christo redimen-
dae nostrae salutis caussa crucifixo, totum
hoc ad nominis eius gloriam & catholicae fidei
propagationem felix faustumque fore confidi-
mus. Mihi quidem Christianae veritas reli-
gionis, cum ex recentibus plurimis erga me
Dei beneficijs, tum ex intima quadam sen-
suum meorum ac mentis tranquillitate, patet
quotidie clarius. perpaucis etiam diebus commo-
de et legere et scribere didici. Diui Matthaei
Euangelium mandaui memoriae. id nunc Iapo-
nicis literis retinendi caussa describo. Xaue-
rius Iaponicam prouinciam cogitat. me ducet
secum. Vobis istic, quo res bene atque e sen-
tentia eueniat, pijs apud Deum precationi-
bus pro utroque nostrum diligentius eniten-
dum est; pro me quidem certe; vt sua tot
tamque praeclara in me beneficia ne male
patiatur esse posita, mihique roboris tantum ani-
mique suppeditet, vt si centies oppetenda mors
sit, vitam libens pro veritate perfundam. Ego sum
spe optima: & non sine magno meorum po-/pula-

mirabiliter captus. In Collegio deinde edocti quaecumque ad baptismum erant necessaria, ego & famulus, quem ex Japone mecum adduxeram, mense Maio insequenti in templo maximo, per manus Episcopi, festo ipso spiritus sancti die, baptismi sacra suscepimus. Opifice rerum omnium bene juvante Deo & Domino JESU Christo redimendae nostrae salutis caussa crucifixo, totum hoc ad nominis ejus gloriam & catholicae fidei propagationem felix faustumque fore confidimus. Mihi quidem Christianae veritas religionis, cum ex recentibus plurimis erga me Dei beneficiis, tum ex intima quadam sensuum meorum ac mentis tranquillitate, patet quotidie clarius. perpaucis etiam diebus commode et legere et scribere didici. Diui Matthaei Evangelium mandavi memoriae. id nunc Japonicis literis retinendi caussa describo. Xauerius Japonicam provinciam cogitat. me ducet secum. Vobis istic, quo res bene atque e sententia eveniat, piis apud Deum precationibus pro utroque nostrum diligentius enitendum est; pro me quidem certe; ut sua tot tamque praeclara in me beneficia ne male patiatur esse posita, mihique roboris tantum animique suppeditet, ut si centies oppetenda mors sit, vitam libens pro veritate perfundam. Ego sum spe optima: & non sine magno meorum

caussa = causa


p55v p56r p56v

アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.4


qui me Diui Pauli Collegium Goam per-
duceret, Christiana doctrina diligentius
excolendum; & inde reuertenti in patriam
mihi aliquem e Societati comitem esset da-
turus. Placuit consilium. itaque rursus veni
Malacam. ibi in ipso descensu opportune
mihi fit obuiam, qui me ex Iapone aspor-
tauerat, Georgius Aluarensius. is me conti-
nuo ad Xauerium deduxit, tunc forte in
templo solennia nuptiarum sacra facien-
tem. quis essem, cuius rei caussa venirem,
exposuit. quibus ille auditis, tantam vultu
verbisque animi laetitiam ostendit, meque na-
ctum iam aliquam Lusitanae linguae con-
suetudinem, ita & tum accepit comiter, &
deinceps benigne amiceque tractauit; &
ego congressu hominis & aspectu vsque
adeo sum recreatus; vt satis appareret, to-
tam eam itineris mei rationem institutam
fuisse diuinitus. Mox ad Collegium Diui
Pauli reuersurus, quod neophyti Christia-
ni promontorio Comorini erant ei ex
itinere inuisendi, me vna cum Georgio Alua-
resio via breuiore praemisit. Goam tenuimus
initio mensis Martij, anno post Virginis
partum 1548. Eodem ipse quoque peruenit
quarto vel quinto post die: sane celeriter(,)
cuius aduentu gauisus sum vehementer,
quippe iam ipsius humanitate ac prudentia / mira      


qui me Divi Pauli Collegium Goam perduceret, Christiana doctrina diligentius excolendum; & inde revertenti in patriam mihi aliquem e Societati comitem essem daturus. Placuit consilium. itaque rursus veni Malacam. ibi in ipso descensu opportune mihi fit obviam, qui me ex Japone asportaverat, Georgius Alvarensius. is me continuo ad Xaverium deduxit, tunc forte in templo solennia nuptiarum sacra facientem. quis essem, cuius rei caussa venirem, exposuit. quibus ille auditis, tantam vultu verbisque animi laetitiam ostendit, meque nactum iam aliquam Lusitanae linguae consuetudinem, ita tum accepit comiter, & deinceps benigne amiceque tractavit; & ego congressu hominis & aspectu usque adeo sum recreatus; ut satis appareret, totam eam itineris mei rationem institutam fuisse divinitus. Mox ad Collegium Divi Pauli reversurus, quod neophyti Christiani promontorio Comorini erant ei ex itinere invisendi, me una cum Georgio Alvaresio via breviore praemisit. Goam tenuimus initio mensis Martii, anno post Virginis partum 1548. Eodem ipse quoque pervenit quarto vel quinto post die: sane celeriter(,) cujus adventu gavisus sum vehementer, quippe jam ipsius humanitate ac prudentia


 p55r p55v p56r

アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.3




cognito rerum mearum statu, ob eam ma-
xime caussam me baptizari prohibuit, quod
post sacra suscepta, ad vxorem ethnicam
mihi redeundum esse negabat. Quocirca
infecta re, cum nec Xauerium ibi, ut putaue-
ram, offendissem, & maturus iam reditus
esset in patriam; ad Sinarum regionem na-
uigaui, quae distat ab Iapone, 200 circiter
leucarum interuallo ( quod iter est sex vel
septem dierum ) vt inde in Iaponem pri-
ma quaque nauigandi facultate traijcerem.
A Sinis, cum in conspectu orae Iaponiae
venissemus, nec plus 20 leucis a terra ab-
essemus; repente saevissima tererrimaque
totius quatridui tempestate in eundem ex
quo solueramus Sinarum portum reiecti,
descendimus. Hic mihi & naufragij metu
perterrito, & intimis religionum stimulis
agitato, quid agerem incerta ac solicita
mente deliberanti, ecce Lusitanus Aluarus
Varius occurrit, is, cuius praecipue beneficio
me ex Iapone euasisse narraui. Miratus cur
discessissem Malaca, & simul audito maris
periculo quod adieram, suadere institit mi-
hi, vt secum denuo Malacam reuerterer: ad
cuius hortationem Laurentij quoque Bot-
tellij autoritas accesit, hominis honora-
ti, cum diceret non dubitare sese, quin
Xauerius Malacae propediem esset futurus, / qui      

cognito rerum mearum statu, ob eam maxime caussam me baptizari prohibuit, quod post sacra suscepta, ad uxorem ethnicam mihi redeundum esse negabat. Quocirca infecta re, cum nec Xaverium ibi, ut putaveram, offendissem, & maturus jam esset reditus esset in patriam; ad Sinarum regionem navigavi, quae distat ab Japone 200 circiter leucarum intervallo ( quod iter est sex vel septem dierum ) ut inde in Japonem prima quaque navigandi facultate trajicerem. A Sinis, cum in conspectu orae Japoniae venissemus, nec plus 20 leucis a terra abessemus; repente saevissima tererrimaque totius quatridui tempestate in eundem ex quo solveramus Sinarum portum rejecti, descendimus. Hic mihi & naufragii metu perterrito, & intimis religionum stimulis agitato, quid agerem incerta ac solicita mente deliberanti, ecce Lusitanus Alvarus Varius occurrit, is, cujus praecipue beneficio me ex Japone evasisse narravi. Miratus cur discessissem Malaca, & simul audito maris periculo quod adieram, suadere institit mihi, ut secum denuo Malacam reverterer: ad cujus hortationem Laurentii quoque Bottellii autoritas accesit, hominis honorati, cum diceret non dubitare sese, quin Xaverius Malacae propediem esset futurus,


p54v p55r p55v

アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.2



metuens manus, veluti in asylum forte con
fugeram. Eodem, commercii caussa, Lusi
tanorum appulerat nauis: in quibus Alua
rus Vazius mihi iam antea notus, cognita
re, primo si una secum vellem decedere
pro amicitia mihi sese liberaliter obtulit;
deinde, cum id, ob eius nondum expedita
negotia, longius esse prospiceret, mihique
foret in mora periculum; paranti profectio-
nem amico, qui propinquo in portu statio-
nem habebat, me per litteras commenda-
uit. Eas ego confestim, intempesta nocte
cum pertulissem; vt in re trepida, non cui
erant inscriptae Hernando nomine, sed Ge-
orgio Aluaresio nauiculario, per impruden-
tiam reddidi. Is me benignissime exceptum
abduxit, eo consilio, ut me ad Francisci Xa-
vierii, qui cum erat ei magna necessitudo,
familiaritatem adiungeret: cum interea &
conciliandae voluntatis meae, & informan-
di ad religionem animi gratia, multa par-
tim de viri vita, rebusque quas gereret, par-
tim etiam de Christianae disciplinae institu-
tis quotidie mihi narraret. His ego sermo-
nibus, paulatim non solum cognoscendi
hominis, verum etiam Christianae studio
religionis exarseram. itaque cum Malacam
pervenissemus, sacro fonte iam tum essem ab-
lutus, si per episcopi vicarium licuisset, qui / cogni


metuens manus, veluti in asylum forte confugeram. Eodem, commercii caussa, Lusitanorum appulerat navis: in quibus Alvarus Vazius mihi jam antea notus, cognita re, primo si una secum vellem decedere pro amicitia mihi sese liberaliter obtulit: deinde, cum id, ob ejus nondum expedita negotia, longius esse prospiceret, mihique foret in mora periculum; paranti profectionem amico, qui propinquo in portu stationem habebat, me per litteras commendavit. Eas ego confestim, intempesta nocte cum pertulissem: ut in re trepida, non cui erant inscriptae Hernando nomine, sed Georgio Alvaresio naviculario, per imprudentiam reddidi. Is me benignissime exceptum abduxit, eo consilio, ut me ad Francisci Xavierii, qui cum erat ei magna necessitudo, familiaritatem adjungeret: cum interea & conciliandae voluntatis meae, & informandi ad religionem animi gratia, multa partim de viri vita, rebusque quas gereret, partim    etiam de Christianae disciplinae institutis quotidie mihi narraret. His ego sermonibus, paulatim non solum cognoscendi hominis, verum etiam Christianae studio religionis exarseram. itaque cum Malacam pervenissemus, sacro fonte jam tum essem ablutus, si per episcopi vicarium licuisset, qui

caussa = causa
Vazius 次ページではVarius

p54r p54v p55r

アンジロウの手紙【1548】 Epist.Anj.1

1571年出版の"Rerum a Societate Iesu in Oriente gestarum ad annum usque à deipara virgine M. D. LXVIII..."と題されたラテン語書籍の大半を占める"De Japonicis rebus epistolarum"という部分の巻頭に、Goa 3 Kal. Decemb,1548.との記載のあるPaulus Japonius、すなわちアンジロウの手紙が載っています。これを上智大所蔵本に基づき以下に入力しました。原文の改行やつづりを尊重したテクストに加え、より読みやすいテクストも作成し、後者ではijなど初級文法で習わないつづりを辞書(Gaffiot)に載っている形に直しています。その際、iとj、 uとvの使い分けも行っています。

また、1570年出版の"Iesus. Cartas que os Padres e Irmãos da Companhia de Jesus, que andão nos reynos de Japão escreverão aos da mesma Companhia da Índia, o Europa, des do anno de 1549. até o de 66..."というポルトガル語の書籍に、De Goa do Collegio de sam Paulo, 29. dias de Nouembro 1548.との記載のある、イグナティウス・ロヨラあてのアンジロウの手紙が載っていますが、Giovanni Pietro Maffeiによる上記のラテン語版とは、内容上の相違点がいくつかあるようです。


PAULUS IAPONIUS SO-
cietati IESU pacem & gratiam
IESU  CHRISTI.

Placitum est ei
qui me de matris vtero edu-
xit meae, me perditum, & er-
rantem a grege veluti oui-
culam quaerere, longissime positum non
deserere, a tenebris ad lucem, ad vitam ab in-
teritu revocare. quae ipsius erga me benefi-
cia tot atque tanta, quod immensam eius-
dem beningitatem clementiamque testan-
tur; ad pietatis ac religionis officium per-
tinere sum arbitratus, vt totam conversio-
nis meae rationem per epistolam vobis ex-
ponerem. Cum in Iapone (quod meum    Ratio con-
patrium solum est) caeca illa superstitio-   uersionis
num caligine mersus iacerem; ad bonzio-   Pauli Ia-
rum coenobium, infestas mihi quorumdam  ponensis



PAULUS JAPONIUS SO-
cietati JESU pacem & gratiam
JESU  CHRISTI.


Placitum est ei qui me de matris utero eduxit meae, me perditum, & errantem a grege veluti oviculam quaerere, longissime positum non deserere, a tenebris ad lucem, ad vitam ab interitu revocare. quae ipsius erga me beneficia tot atque tanta, quod immensam ejusdem beningitatem clementiamque testantur: ad pietatis ac religionis officium pertinere sum arbitratus, ut totam conversionis meae rationem per epistolam vobis exponerem. Cum in Japone (quod meum patrium solum est) caeca illa superstitionum caligine mersus jacerem; ad bonziorum coenobium, infestas mihi quorumdam

欄外
Ratio conversionis Pauli Japonensis

caeca 原文ではcoeca


p54r p54v

2013年6月19日水曜日

原マルチノの演説 Or.Har.p15



1 tis cumulum addes, Iaponi quidem vniverso vtilissimum,
2 tibi non modo apud mortales, sed (quod caput est) a-
3 pud Superos ipsos maxime gloriosum. Alexander il-
4 le, cui cognomen ex potentia Magnus fuit, posteaquam
5 partem aliquam Indiae subegit, cum caetera suis armis pa-
6 cata circunspiciret, afferente Anaxagora, mundum esse
7 alium, ad quem penetrare armatus nequaquam posset,
8 illachrymasse dicitur, generosae mentis imperator, quod
9 imparem se illo mundo oppugnando sentiret. Indiam
10 tu quidem fere totam o Alexander, non iam magne, sed il-
11 lo magno longe maior, Christi armis victam, & pacatam
12 habes. Nunc orbis ille Iaponius tibi restat, non facile
13 expugnabitur, nisi ab vno Alexandro: transiens ergo in
14 Iaponem magno cum exercitu tantorum, ac pene caeles-
15 tium militum, quibus Diuinitus praees, expugna Provinciam
16 Diuinis armis, vince beneficijs, affere ex atrocissimi inimici
17 manibus in veram libertatem oppressam patriam
18 nostram. Iaponij te vocant, ac desiderant, arrident venti,
19 maria tranquilla sunt, patent portus, eia Pater Aman
20 tissime rumpe moras omnes, proficiscamur: sic enim
21 fiet, vt si tecum in Iaponem intrauerimus, multo
22 maiorem simus aduentu nostro laetitiam,
23 Regibus illis tibi multas ob causas
24 addictissimis, ac caeteris
25 nostrae gentis homini
26 bus allaturi.

cumulum addes Japoni quidem universo utilissimum, tibi non modo apud mortales, sed (quod caput est) apud Superos ipsos maxime gloriosum. Alexander ille, cui cognomen ex potentia Magnus fuit, posteaquam partem aliquam Indiae subegit, cum caetera suis armis pacata circunspiciret, afferente Anaxagora, mundum esse alium, ad quem penetrare armatus nequaquam posset, illachrymasse dicitur, generosae mentis imperator, quod imparem se illo mundo oppugnando sentiret. Indiam tu quidem fere totam o Alexander, non jam magne, sed illo magno longe major, Christi armis victam, & pacatam habes. Nunc orbis ille Japonius tibi restat, non facile expugnabitur, nisi ab uno Alexandro: transiens ergo in Japonem magno cum exercitu tantorum, ac pene caelestium militum, quibus Divinitus praees, expugna Provinciam Divinis armis, vince beneficiis, affere ex atrocissimi inimici manibus in veram libertatem oppressam patriam nostram. Japonii te vocant, ac desiderant, arrident venti, maria tranquilla sunt, patent portus, eia Pater Amantissime rumpe moras omnes, proficiscamur: sic enim fiet, ut si tecum in Japonem intraverimus, multo majorem simus adventu nostro laetitiam, Regibus illis tibi multas ob causas addictissimis, ac caeteris nostrae gentis hominibus allaturi.

circunspiciret =  circumspiciret    
illachrymasse = illacrimasse

前へp14

原マルチノの演説 Or.Har.p14


1 tores impij verentur, quam styx horrenda extimescit,
2 quam Tartarus ipse furiarum omnium sedes teterrima
3 exhorrescit. Te summus Pontifex in oculis gerit; Prin
4 cipes sacri, ac profani venerantur; Ecclesia vt parens
5 amat, et fouet indulgentissime: nos tibi tantam gloriam,
6 tam celebre nomen, tam clarum apud omnes morta-
7 les autoritatem gratulamur, vt filij in quos nobilissimae
8 parentis gloria, & foelicitas etiam redundat. Deum pre-
9 camur effectorem omnium rerum, vt haec omnia lau-
10 dum ornamenta nouis in te semper incrementis au-
11 geat, & te in dies celebriorem clarioremque efficiat, do-
12 nec caelesti coniuncta Societati fastigium foelicitati im
13 ponas nullo vnquam aevo periturum.
14 Nunc ad te redeo, P. Reverendissime, a te enim prin-
15 cipium sumpsit, ac in te desinet haec mea oratiuncula.
16 Ecce tibi praesentes adsumus, quattuor filij, quos in Eu-
17 ropam miseras, vt sacrosanctos summi Pontificis pedes
18 deoscularemur: imperata fecimus animis, vt par erat,
19 libentissimis: nunc legatione obita reuertimur, ac tuo,
20 quod ardentissime desiderabamus, aspectu perfruimur.
21 Illud ego postremo a te, Pater admodum colende, non
22 sociorum modo, sed omnium Iaponiorum nomine pe-
23 to supplex, & obtestor; Quid vero peto? Quid obtes-
24 tor? Magnam rem quidem certe, sed amore dignam nos-
25 tro: teipsum a te petimus Pater, da te nobis, quando cae-
26 tera dedisti, sic tu beneficijs amplissimis in nos colla-/tis

impii verentur, quam styx horrenda intimescit, quam Tartarus ipse furiarum omnium sedes teterrima exhorrescit. Te summus Pontifex in oculis gerit; Principes sacri, ac profani venerantur; Ecclesia ut parens amat, et fovet indulgentissime: nos tibi tantam gloriam, tam celebre nomen, tam clarum apud omnes mortales autoritatem gratulamur, ut filii in quos nobilissimae parentis gloria, & foelicitas etiam redundat. Deum precamur effectorem omnium rerum, ut haec omnia laudum ornamenta novis in te semper incrementis augeat, & te in dies celebriorem clarioremque efficiat, donec caelesti coniuncta Societati fastigium foelicitati imponas nullo unquam aevo periturum.
Nunc ad te redeo, P. Reverendissime, a te enim principium sumpsit, ac in te desinet haec mea oratiuncula. Ecce tibi praesentes adsumus, quattuor filii, quos in Europam miseras, ut sacrosanctos summi Pontificis pedes deoscularemur: imperata fecimus animis, ut par erat, libentissimis: nunc legatione obita revertimur, ac tuo, quod ardentissime desiderabamus, aspectu perfruimur. Illud ego postremo a te, Pater admodum colende, non sociorum modo, sed omnium Japoniorum nomine peto supplex, & obtestor; Quid vero peto? Quid obtestor? Magnam rem quidem certe, sed amore dignam nostro: teipsum a te petimus Pater, da te nobis, quando caetera dedisti, sic tu beneficiis amplissimis in nos collatis

foelicitas = felicitas
teipsum = te ipsum

前へp13 次へp15